monumenta.ch > Plinius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 29
{XIII} hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim - Atto enim ac Sibyllae Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est -, nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a Porsina in honorem eius. e diverso Annius Fetialis equestrem, quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibulo Superbi domus, Valeriae fuisse, Publicolae consulis filiae, eamque solam refugisse Tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui Porsinae mittebantur, interemptis Tarquinii insidiis.